All Time Top Ten of Conflict for Geography

Civitates Foederatae Americae
Civitates Foederatae Americae, breviter Civitates Foederatae vel CFA, vulgo Anglice America tantum appellatae, sunt civitas sui iuris plerumque in America Septentrionali sita. Quae in quinquaginta civitatibus, uno districtu foederali, quinque maioribus territoriis se gubernantibus, 326 terris reservatis Indianis, atque variis possessionibus insularibus consistit
Germania
Germania, publice Res Publica Foederata Germaniae, est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 83 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur
Italia
Italia, rite Res Publica Italica, est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones, fines Alpinos cum Gallia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia, multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301 338 chiliometrorum quadratorum
Britanniarum regnum
Britanniarum regnum est libera Europae Occidentalis civitas, anno 1801 creata, quae ex civitatibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britannia Maiore insula, et Hibernia Septentrionali, in Hibernia, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet, et Mari Germanico, Oceano Britannico, Mari Hibernico, et Oceano Atlantico circumdatur. Maxima insula est Britannia Maior. Regnum quattuordecim territoria transmarina possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium
Canada
Canada sive raro Canadia est civitas sui iuris in America septentrionali sita, spatio secunda maxima mundi post Russiam. In rebus politicis, civitas est monarchia constitutionalis, foederatio ex decem provinciis et tribus territoriis consistens, quae anno 1867 per legem confoederationis constituta est
Hierosolyma
Hierosolyma seu Ierusalem est urbs Levantis, in aequo Montium Iudaeorum inter mare Mediterraneum et mare Mortuum sita. Una est ex antiquissimis orbis terrarum urbibus, atque a tribus religionibus—Iudaica, Christiana, Islamica—sancta habetur. Et civitas Israël et Auctoritas Nationalis Palaestina Hierosolyma suum declaravit caput, nam ibi sunt principalia instituta administrationis Israëliticae et Palaestinensis hanc urbem futurum civitatis Palaestinae caput sibi vindicant, sed neutra postulatio a
Australia
Australia est monarchia constitutionalis in hemisphaerio australi sita, quae in continente Australiana, insula Tasmania, prope medium territorium in Antarctica, multisque insulis minoribus in oceanis Indico et Pacifico consistit. Civitates vicinae sunt Indonesia, Timoria Orientalis, et Papua Nova Guinea ad septentriones, Insulae Salomonis, Vanuatu, et Nova Caledonia ad boreorientalem, et Nova Zelandia ad meridio-orientalem. Australia etiam insula maior orbe terrarum est, cuius fines ut absoluta continens
Roma
Roma est urbs in Latio ad Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus est hodiernae urbis, in septem collibus aedificata est. Urbs ipsa, quae est maxima Italiae, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior fere ter et quadragies centena milia
Honduria
Honduria seu Hondura est res publica in Mesoamerica. Finitimas habet ad septentriones Sinum Honduriae, Maris Caribici aestuarium, ad solis occasum Guatimaliam, ad meridio-occidentem Salvatoriam, et ad meridiem Nicaraguam et Sinum Fonsecae, qui in Oceanum Pacificum patet. Res publica olim Honduria Hispanica appellabatur ut ab Honduria Britannica distingueretur
Israël
Civitas Israël, breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent