All Time Top Ten of Conflict

Vicipaedia
Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat
Lingua Latina
Lingua Latina, sive sermo Latinus, est lingua Indoeuropaea qua primum Latini universi et Romani antiqui in primis loquebantur quamobrem interdum etiam lingua Latia et lingua Romana appellatur. Nomen linguae ductum est a terra quam gentes Latine loquentes incolebant, Latium vetus interdum appellata, in paeninsula Italica inter Tiberim, Volscos, Appenninum, et mare Inferum sita
Nigricolores
Nigricolores sunt homines quorum cutis colore fere atra est vel nigra
Civitates Foederatae Americae
Civitates Foederatae Americae, breviter Civitates Foederatae vel CFA, vulgo Anglice America tantum appellatae, sunt civitas sui iuris plerumque in America Septentrionali sita. Quae in quinquaginta civitatibus, uno districtu foederali, quinque maioribus territoriis se gubernantibus, 326 terris reservatis Indianis, atque variis possessionibus insularibus consistit
Gaius Iulius Caesar
Gaius Iulius Gaii filius Gaii nepos Caesar Imperator, ab anno 42 a.C.n. Divus Iulius, fuit vir publicus, consul, dux exercitus, dictator in perpetuum, orator, poeta, insignis scriptor prosae Latinae. Partes maximi momenti egit in casibus, quibus Res Publica Romana in Imperium Romanum transmutata est. Triumviratu cum Crasso et Pompeio, praestantissimis civibus, constituto ab anno 60 a.C.n. per aliquot annos apud Romanos plurimum valuit, quamvis ei potestatem per rationes populares accumulanti senatores, qui
Mahometus
Mahometus fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei nuntium prophetamque fuisse et ultimum legiferum in serie prophetarum Islamicorum, et quem plurimi Musulmani credunt ultimum prophetam ut docet Alcoranus (33:40–40), cui traditus sit Alcoranus, Gabriele Archangelo ei verbum Dei nuntiante. Musulmani ergo eum putant restitutorem primae fidei incorruptae et monotheisticae Adae, Noe, Abrahae, Moysis, Iesu, et aliorum prophetarum
Afroamericani
Afroamericani sive Americani nigricolores sunt incolae Civitatum Foederatarum quorum maiores in Africa Subsahariana orti sunt. Plerumque homines nigricolores significat, quorum maiores ante Bellum Civile Americanum in Africa capti sunt et in Americam servi invecti sunt. Vocabulum etiam aliquando advenas recentiores eorumque progeniem comprehendit
Adolfus Hitler
Adolfus Hitler fuit ab anno 1921 praeses Operariorum Factionis Germaniae Nationis Communitariae (NSDAP), inter annos 1933 et 1945 cancellarius, ab anno 1934 post mortem praesidis Hindenburg etiam Praeses Germaniae, ex tunc dux suae voluntatis causa appellatus
Germania
Germania, publice Res Publica Foederata Germaniae, est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357 023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 83 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur
Musica
Musica est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia saepissime sunt diagramma, rhythmus vel numerus, dynamica, et tympanum et textura, proprietates sonicae