2018 Top Ten of Conflict

Medicina
Medicina est ars malorum corporis mentisque curandorum. Officium medici est valetudinem tueri. Progressus medicinae saeculis undevicensimo et vicensimo fuit magnus. Medicina hodierna multos homines adiuvare potest, ut vitam diuturnam degerant
Motus V stellarum
Motus V Stellarum sive Italiane MoVimento 5 Stelle est factio politica Italica anno 2009 a comoedo Iosepho Grillo condita. Die 25 Februarii 2013 factio ab officinae magistro et computatore Ioanne Roberto Casaleggio creata et una cum comoedo Iosepho Grillo ducta, e comitiis Italicis tertia vis politica evasit. Factionis nominis quinque stellae ad aquam publicam, ad circumiacentibus locis tolerabilem vecturam, ad incrementum domesticum, ad retium conexionem necnon ad oecologismum pertinent
Penis
Penis, sive mentula, est membrum virile, sive hominis sive animalium, quod in partes tres dividitur:Radicem, quae mentulam affigit corpori; Corpus, quod est productum et cylindratum; Glandem, quae apicem format et praeputio, frenulo colligato, circumdatur
Technologia
Technologia, vel officinarum artes, sunt materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum
Gens humana
Gens humana est usitatum speciei nostrae nomen; naturale autem nomen est Homo sapiens
Civitates Foederatae Americae
Civitates Foederatae Americae, breviter Civitates Foederatae vel CFA, vulgo Anglice America tantum appellatae, sunt civitas sui iuris plerumque in America Septentrionali sita. Quae in quinquaginta civitatibus, uno districtu foederali, quinque maioribus territoriis se gubernantibus, 326 terris reservatis Indianis, atque variis possessionibus insularibus consistit
Deus
Deus est unus e congregatione deorum dearumque, vel, si sit solus deus, ens supremum, deus creator, et principalis fidei res. Deus plerumque concipitur omnipotens, omnisciens, omnipraesens, omnibenevolens, aeternus, et metaphysice necessarius. Deus saepissime incorporealis putatur, cuius proprietas philosophica cum opinionibus transcendentiae vel immanentiae consociatur
9168 Sarov
9168 Sarov, olim designationibus 1987 ST17, 1983 RJ5, et 1983 RO7 agnitus, est asteroides systematis solaris nostri, asteroidibus Cinguli Principalis attributus. Astronomis terrestribus magnitudinem absolutam 13.5 monstrat. Die 18 Septembris 1987 a Lyudmila Ivanovna Chernykh, astronomo apud Observatorium Astrophysicum Crimaeae versato, repertus est. Origo nominis est apud honorem Seraphim Saroviensis
Barbara D'Urso
Barbara D'Urso est ostentatrix et actrix televisifica Italica. Anno 1984 in primis paginis magazinarum Playboy et Playmen nuda monstrata est. Programmata televisionis veritatis saepe conducit
Chirurgia
Chirurgia est ars morborum et vulnerum curandorum et sanandorum, ita ut chirurgus corporis membra sanaret, exempli gratia cancrum secaret et e corpore removeret. Chirurgia enim est actus incisionis, ut auferatur vel resarciatur textum vel pars corporis, saepe in valetudinario. Saeculo duodevicensimo, cum crescente scientia anatomiae, eiusdem modi opera sicut amputationes extremitatium vel exsectiones expolibantur. Anaesthesia anno 1846 inventa exinde chirurgiam multum adiuvit