Titus Tatius

Titus Tatius fuit mythicus Sabinorum rex, qui cum Romulo, raptarum virginum Sabinarum vindicandarum causa, bellum gessit ac postea, per easdem Sabinas mulieres iam matres factas regi Romano reconciliatus, particeps regni Romae fuit aequo iure cum Romulo. Tribus Romana Titiensium ex eius nomine vocari tradita est; num quid veri illis fabulis subsit dubitari iure potest.
Deianira
Deianira in mythologia Graeca erat filia regis Calydonii Oenei et Althaeae, Thestii filiae, soror autem Meleagri et uxor Herculis cui filium peperit, Hyllum nomine. A nonnullis mythographis, Dionysus deus dicitur dono vitis noctem cum Althaea marito
Cynegeticus
Cynegeticus est libellus a praeclaro scriptore Atheniensi Xenophonte de canibus venaticis et eorum usu in leporibus praecipue sed etiam cervis aprisque venandis, tempore incerto conscriptus. In hoc libro praeter canes venator, qui canes semper pedibus
De falsa legatione (Aeschines)
De falsa legatione est oratio iudicialis anno 343 ab Aeschine oratore Atheniensi scripta, qua oratione Demosthenis orationi itidem inscriptae respondebat. Nam ambo oratores anno 346 a.C.n. in eadem legatione ad regem Philippum in Macedoniam a populo missi
Phèdre (Racine)
Phèdre est tragoedia Ioannis Racine poetae anno 1677 acta et hodie una e clarissimis fabulis theatri Francici habita. Ut praefatio ipsa indicat, argumentum ex Euripideo Hippolyto ducitur. Multis locis tamen a tragoedia antiqua differt moderna tragoediaː
Lapithae
Lapithae in mythologia Graeca est nomen gentis Graecae montes Thessaliae et vallem Penei fluminis incolentis. Lapithus, filius Apollinis eorum eponymus fuisse dicitur, clarissimus vero in fabulis rex Pirithous, amicus Thesei quocum venationi apri
Ludovicus Savotus
Ludovicus Savotus vel Savotius, natus Sedoloci circa 1579 et mortuus circa 1640, fuit medicus et numismatista Francicus. Architecturae quoque plurimam operam dedit ut qui praeclarum tractatum de aedificiis privatis composuit, in quo multa consilia dabat
Phylarchus
Phylarchus sive Atheniensis sive Naucratites fuit rerum gestarum scriptor Graecus qui secunda parte tertii saeculi a.C.n. floruit. Historias in 28 libros digestas composuit quae res in orbe Hellenistico gestas ab expeditione Pyrrhi in Peloponnesum usque
Gaius Ummidius Durmius Quadratus
Gaius Ummidius Durmius Quadratus fuit senator Romanus qui cursum honorum usque ad legationem Augusti in Syria percucurrit ubi circiter decem annos inter 50 et 60 mansit
Colleen McCullough
Colleen McCullough, alumna universitatis Sidneiensis et scholae medicae Yalensis, fuit scriptrix mythistoriarum Australiana. Cuius clarissimum opus est The Thorn Birds, mythistoria, anno 1977 edita, de presbytero Catholico amore capto
Primum bellum Diadochorum
Primum bellum Diadochorum a Diadochis vel successoribus Alexandri Magni gestum est inter annos fere 321 et 320 a.C.n.. Perdiccas enim, Alexandro mortuo, partitionem imperii quod conquisiverat Babylone anno 323 a.C.n. diiudicaverat inter ducibus