Solifugae
Solifugae sunt ordo animalium classis Arachnidorum, qui plus mille species in 153 generibus contentas comprehendit. Solifugae propria et aranearum et scorpionum habere videntur, sed re vera sunt scorpionibus propinquiores. Corpus solifugae, sicut corpus araneae, duo tagmata habet: opisthosoma (abdomen) post prosoma. In parte anteriore prosomatis sunt duae chelicerae, quae in plurimis speciebus sunt insigniter magnae. Chelicerae sunt maxillarum instar et in multis speciebus ad stridulationem adhibentur. Solifugae scorpionibus eo dissimiles sunt, quod tertium tagma, hoc est caudam, non habent. Plurimae solifugae regiones siccas habitant et arthropoda terricolas aliaque parva animalia edunt. Maximae species ad longitudinem quindecim centimetrorum, cruribus inclusis, crescere possunt.
- Diplopoda
- Diplopoda, vulgo milipedae appellata, sunt classis arthropodum, quae habent duo paria crurum articulatorum in plerisque corporis segmentis, quoque segmento ex duobus segmentis coniunctis formato. Pleraque diplopoda longa corpora habent, cylindrata aut
- Rhinocerotidae
- Rhinocerotidae sunt familia quinque specierum Perissodactylorum, quorum duae species in Africa, tres in Asia Australi endemicae sunt. Discernuntur magnitudine, diaeta herbivora, crassa pelle qua sese munit, parvo cerebro, ac magno cornu
- Salmonidae
- Salmonidae sunt familia piscium Actinopterygiorum, sola familia in ordine Salmoniformium exstans. Salmones, ex quibus nomen accepit, tructas, atque alios pisces similes comprehendit
- Erinaceidae
- Erinaceidae sunt familia mammalium ordinis Eulipotyphlorum, quae erinacinas, galericinas, et alia animalia similia parvae et mediae magnitudinis continet
- Sorghum bicolor
- Sorghum bicolor est species herbarum familiae Poacearum, ab hominibus propter frumentum culta, quod in cibo hominum bestiarumque et in productione aethanolis adhibetur
- Lapis runicus
- Lapis runicus est lapis litteris runicis inscriptus, plerumque in terra erectus, sed inscriptiones etiam in magnis saxis naturaliter in terra iacentibus reperiuntur. Traditio inscriptionis saeculo IV coepit et ad saeculum XII mansit, sed plerique lapides
- Otariidae
- Otariidae sunt familia pinnipedium, mammalium marinorum, cuius exstant quindecim species, in septem genera divisae. Aquas subpolares, temperatas, atque aequatorias per oceanos Pacificum, Australem, Indicum australem, Atlanticum australem habitant
- Pinnipedia
- Pinnipedia sunt cladus diversus lateque diffusus mammalium marinorum, semiaquaticorum, carnivororum, quae pro pedibus pinnas habent, ex quibus nomen deducitur. Familias Odobenidas, Otariidas, ac Phocidas comprehendit. Pinnipes Romanis antiquis notum erat
- Tructa
- Tructa est nomen vulgare piscium generum Oncorhynchi, Salmonis, et Salvelini, quorum omnia subfamiliae Salmoninarum familiae Salmonidarum sunt. Plures quarum species piscatoribus coquisque gratae sunt. Scriptura trutta in nomine zoologico ad Salmonem
- Primum bellum Diadochorum
- Primum bellum Diadochorum a Diadochis vel successoribus Alexandri Magni gestum est inter annos fere 321 et 320 a.C.n.. Perdiccas enim, Alexandro mortuo, partitionem imperii quod conquisiverat Babylone anno 323 a.C.n. diiudicaverat inter ducibus