Polyxena
Polyxena (Πολυξένη) in mythologia Graeca erat filia novissima Priami et Hecubae. Troia capta, cum Graeci victores reditum pararent, ex Inferis emissa umbra irata Achillis eis apparuisse dicitur et partem praedae sibi debitam virginem expostulavisse. Tum Graeci per Neoptolemum, filium Achillis, Polyxenam super tumulum eius immolaverunt. Quod horrendum fatum et Sophocles et Euripides et Seneca in scaenam protulerunt.
- Scylla (Nisi filia)
- Scylla in mythologia Graeca fuit filia regis Megarensium, Nisi, quae amore infelici hostis Minois perdita, et patrem et patriam prodidit. Secuit enim in capite patris crinem purpureum, pignus salutis a deis datum
- Lichas
- In mythologia Graeca Lichas, est servus Herculis. Iolen captivam ad Deianiram ducit et ab ea cum tunica Nessi sanguine imbuta ad maritum remittitur. Cum vero donum uxoris induit Hercules magnis cruciatibus torquebatur. Dolore furens insontem Licham pede
- Lycia
- Lycia erat regio historica montana in parte meridionali et occidentali Asiae Minoris antiquae posita quae a meridie mari, a septentrione Pisidia, ab ortu solis Pamhylia, ab occasu Caria finiebatur. Secundo millenario ante Christum natum incolae lingua e
- Nisus
- In mythologia Graeca Nisus fuit rex Megarensium cui mirabilis crinis purpureus inter ceteros capillos creverat : fatali quodam nexu salus ipsius atque regni cum praesentia huius crinis in capite suo coniunctus erat
- Paraclausithyron
- Paraclausithyron est carmen in quo poeta amans et exclusus ipsam ianuam amicae suae adloquitur, sive ei minatur sive ei supplicat. Hoc genus in Graecia natum est, ubi aetate Alexandrina maxime floruit. Postea Romae et Catullus et Horatius et Tibullus et
- Troades (Seneca)
- Troades est tragoedia saeculo primo a Seneca Minore exemplo Euripidis scripta, in qua duas fabulas Euripideas contaminavit, Hecubam et Troades. Argumentum e mythologia Graeca sumptum est : et Astyanactem ex altissima turri praecipitatum et Polyxenam
- Calais et Zetes
- In mythologia Graeca Calais et Zetes erant filii gemelli Boreae et Orithyiae, filiae regis Atheniensis Erechtei. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum Ovidium pueri
- Electryon
- Electryon in mythologia Graeca fuit filius Persei et Andromedae ac rex Mycenarum. Anaxo, filiam fratris Alcaei, uxorem duxit, e qua multos filios genuit, necnon filiam unam Alcmenam. Sed filii Pterelae regnum sibi vindicaverunt ac, negante Electryone
- Hylas
- In mythologia Graeca Hylas, filius Theiodamantis, regis Dryopum, fuit comes studiose dilectus Herculis. Inter formosissimos ephebos ab Hygino numerabatur
- In Timotheum
- In Timotheum est oratio iudicialis de aere alieno in corpore Demosthenico tradita. Hodie vero Apollodorus Pasionis argentarii filius hanc orationem anno 362 a.C.n. et composuisse et pronuntiasse in propria causa aestimatur. Apollodorus Timotheum, illum