Gabriel Simeoni

Gabriel Simeoni alias Symeoni fuit humanista Florentinus qui multos libros numerosis figuris ligno incisis plerumque ornatos de varii rebus Italiane et Francice publicavit. Nam et poesi et emblematibus et historiae et astrologiae et antiquitatibus - inter alia numismaticae cum amico Gulielmo Caulio studuit - operam dedit. Notabile est G. Simeoni primum omnium antiquae Gergoviae situm agnovisse, Arvernorum oppidi a quo Galli olim Caesarem quamvis invictum feliciter repulerunt, ut ipse in libro de Bello Gallico narrabat. Diu per Italiam et Franciam erravit dum Maecenatem aliquem quaerit et Fortunam temptat. Quod et in operibus eius apparet : plerumque enim operum genus quod tum florebat imitatus est et adsentationibus potentium virorum quibus ea dedicaret non pepercit.
Victoriatus
Victoriatus est nummus argenteus a Romanis percussus inter annos circiter 210 a.C.n. et 170 a.C.n. Victoriatus appellabatur quia hic nummus Victoria tropaeum coronante ex una parte signabatur : sic alii nummi quoque, quadrigatus et bigatus, nomen suum
Publius Sittius
Publius Sittius fuit eques Romanus dives et negotiator, mox mercenariorum dux qui anno 46 a.C.n. a Caesare agrum in Numidia circum Cirtam accepit ubi parvam rempublicam condidit et veteranos suos collocavit
Quintus Fabius Maximus (consul 45 a.C.n.)
Quintus Fabius Maximus fuit senator Romanus qui consulatum per ultimos menses anni 45 a.C.n. gessit. Ultimo die anni obiit et Caesar ei successorem ad paucas horas designavit Gaium Caninium Rebilum
Annia Aurelia Galeria Lucilla
Annia Aurelia Galeria Lucilla, quae brevius Lucilla appellari solet, nata 148/149 - mortua 182, fuit filia Marci Aurelii Augusti et Faustinae Minoris Augustae, eademque uxor Lucii Verii et soror maior Commodi Augusti
Lucius Cornelius Lentulus Crus
Lucius Cornelius Lentulus Crus fuit senator Romanus qui consulatum anno 49 a.C.n. cum Gaio Claudio Marcello gessit. Optimatium factioni favebat et bello civili Pompei fautor et Caesaris acerrimus inimicus fuit
Publius Servilius Isauricus
Publius Servilius Isauricus erat senator Romanus qui bis consulatum gessit, anno 48 a.C.n. cum Gaio Iulio Caesare et anno 41 a.C.n. cum Lucio Antonio, Marci Antonii fratre. Nam unus e paucis nobilibus fuit qui bello civili statim Caesarianae factioni
Tiberius Claudius Maximus
Tiberius Claudius Maximus fuit miles Romanus qui sub imperatoribus Domitiano et Traiano in equitatu meruit : notus est quia ultimo bello Dacico regem Decebalum cepit atque eius caput recisum imperatori Traiano reportavit. Cuius memorabilis facti ipse
Spurius Maelius
In traditione historica Romana Spurius Maelius fuit vir praedives plebeio genere natus qui a magistro equitum Gaio Servilio Ahala adprobante senatu interfectus est postquam praefectus annonae Lucius Minucius pro comperto indicarat Maelium regnum adfectare
Lucius Decidius Saxa
Lucius Decidius Saxa, in Hispania incerto anno natus - in Cilicia anno 40 a.C.n. mortuus, fuit vir militaris Romanus qui Gaium Caesarem ex Hispania Romam secutus est et ab eo senator factus est. Post eius necem Marci Antonii fautor fidelis fuit
In Timotheum
In Timotheum est oratio iudicialis de aere alieno in corpore Demosthenico tradita. Hodie vero Apollodorus Pasionis argentarii filius hanc orationem anno 362 a.C.n. et composuisse et pronuntiasse in propria causa aestimatur. Apollodorus Timotheum, illum