Exegi monumentum aere perennius
"Exegi monumentum aere perennius" incipit carmen ode tricesimum libri tertii carminum ab Horatio anno circiter 23 a.C.n. editorum:Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum ...
- Callinicum
- Callinicum est urbs Syriae orientalis iuxta ripam sinistram Euphratis eminens ubi ab anno 2014 caput regiminis "Civitatis Islamicae" constituitur. At die 17 Octobris 2017 urubs liberata est e regimine Civitatis Islamicae
- Mamercus
- Mamercus fuit praenomen virile Romanum, rarissime pueris gentis Aemiliae datum. Eadem gente "Mamercus" interdum sicut cognomen usurpatur. Nomen e lingua Osca derivavisse dicitur. Deus enim apud Romanos Mars dictus illá linguá "Mamers" appellabatur
- Lichas Tarentinus
- Lichas est persona Satyricon Petronii, qui iam in partibus deperditis mythistoriae Encolpio convenerat; cum Tryphaena muliere iter marinum facit usque ad navem a tempestate eversam
- Lepetymnus
- Lepetymnus vel litteris Graecis Λεπέτυμνος, 968 metris altus, est mons excelsissimus Lesbi, insulae maris Aegaei in Graecia sitae. Hic dicitur sepulcrum Palamedis fuisse et Matricetas astronomus observationes fecisse
- Cena atra a Domitiano data
- Cena atra vel sepulcralis a Domitiano anno incerto data a Dione Cassio descripta est in Historia Romana, cuius narratio in epitome Xiphilini hodie servatur."Apparavit aedes nigerrimas ex omnibus partibus: erant enim atra laquearia, parietes et pavimentum
- Hadrumetum
- Hadrumetum fuit urbs antiqua cuius ruinae in suburbiis Susae in Tunesia iacent. Urbs a Phoenicibus saeculo undecimo a.C.n. condita est et hodie sub patrimonium UNESCO inscribitur
- Gratiae
- Gratiae, sive Charites, in mythologia Graeca fuerunt deae pulchritudinis vel duae vel tres sive plures, filiae Iovis ex Oceanide Eurynome vel Eurydome, seu Dionysi ex Aphrodite vel Coronide, seu Helii ex Aegle genita
- Sīrāf
- Sīrāf, litteris Arabicis سیراف, fuit urbs et portus Iraniae, ad litora Sinus Persici iacens, hodie ruinosus. In indice Hereditatis Mundialis UNESCO inscriptus est
- Franca Vallis (abbatia)
- Franca Vallis fuit abbatia ordinis Cisterciensis, a villa Sancti Aegidii 8 km distans ad occidentem versus. Ibi anno 1207 mortuus est Radulphus legatus pontificalis
- Primum bellum Diadochorum
- Primum bellum Diadochorum a Diadochis vel successoribus Alexandri Magni gestum est inter annos fere 321 et 320 a.C.n.. Perdiccas enim, Alexandro mortuo, partitionem imperii quod conquisiverat Babylone anno 323 a.C.n. diiudicaverat inter ducibus